[102]
nauarchos ad se vocari iubet;
veniunt. accusat eos quod eius modi de se1 sermones
habuerint; rogat ut in sua2 quisque dicat navi se tantum
habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam
esse dimissum. illi enim vero se ostendunt quod vellet
esse facturos. iste non procrastinat, advocat amicos statim;
quaerit ex iis3 singillatim quot quisque nautas habuerit. respondet4
unus quisque ut erat praeceptum. iste in tabulas
refert; obsignat signis amicorum providens homo, ut contra
hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet testificatione
uteretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.