[71]
vobis autem, iudices, quid hoc indignius aut quid minus
ferendum videri potest? Verresne habebit domi suae candelabrum
Iovis e gemmis auroque perfectum1? cuius fulgore
conlucere atque inlustrari Iovis optimi maximi templum oportebat,
id apud istum in eius modi conviviis2 constituetur,
quae domesticis stupris flagitiisque flagrabunt? in istius
lenonis turpissimi domo simul cum ceteris Chelidonis hereditariis
ornamentis Capitoli ornamenta ponentur? quid
huic sacri umquam fore aut quid religiosi fuisse putatis qui
nunc tanto scelere se obstrictum esse non sentiat, qui in
iudicium veniat ubi ne precari quidem Iovem optimum
maximum atque ab eo auxilium petere more omnium
possit? a quo etiam di immortales sua repetunt in eo
iudicio quod hominibus ad suas res repetendas est constitutum.
miramur Athenis Minervam, Deli Apollinem,
Iunonem Sami, Pergae Dianam, multos praeterea ab isto
deos tota Asia Graeciaque violatos, qui a Capitolio manus
abstinere non potuerit? quod privati homines de suis
pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus
ornari non passus est34.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.