[181]
postea
Q. Pompeius, humili atque obscuro loco natus, nonne
plurimis inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus
amplissimos honores est adeptus? modo C. Fimbriam,
C. Marium1, C. Caelium vidimus non mediocribus inimicitiis
ac laboribus contendere ut ad istos honores pervenirent
ad quos vos per2 ludum et per neglegentiam pervenistis.
haec eadem est nostrae rationis regio et via, horum nos
hominum sectam atque instituta persequimur.videmus3
quanta sit in4 invidia quantoque in odio apud quosdam
nobilis homines novorum hominum virtus et industria; si
tantulum oculos5 deiecerimus, praesto esse insidias; si ullum
locum aperuerimus suspicioni aut crimini, accipiendum
statim vulnus esse; semper nobis vigilandum, semper
laborandum videmus. inimicitiae sunt, subeantur;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.