[74]
iste quamquam est incredibili
importunitate et audacia, tamen subito solus destitutus
pertimuit et conturbatus est; quid ageret, quo se verteret
nesciebat. si dimisisset eo tempore quaestionem, post, illis
adhibitis in consilium quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum
videbat; sin autem hominem miserum atque innocentem
ita condemnasset, cum ipse1 praetor sine consilio, reus autem
sine patrono atque advocatis fuisset, iudiciumque C. Sacerdotis
rescidisset, invidiam se sustinere tantam non posse2
arbitrabatur. itaque aestuabat dubitatione, versabat se
utramque in partem non solum mente, verum etiam corpore,
ut omnes qui aderant intellegere possent in animo
eius metum cum cupiditate pugnare. erat hominum conventus
maximus, summum silentium, summa exspectatio
quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus
demittebat ad aurem Timarchides.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.