[65]
verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum1.
Heraclius ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis
omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias
flentes, Romam mecum decedere2 cupiverunt. quod erant
oppida mihi3 complura etiam reliqua quae adire vellem,
constitui cum hominibus quo die mihi Messanae praesto
essent4. eo mihi nuntium miserunt se a praetore retineri.
quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi nomina5
Metello, cupidissimi veniendi6, maximis iniuriis adfecti,
adhuc non venerunt. hoc iure sunt socii ut iis ne deplorare
quidem de suis incommodis liceat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.