[132]
esto, cetera negare non potes; ne illud quidem tibi
reliquum1 fecisti, ut hoc posses dicere, nihil eorum te2
audisse, nihil ad tuas auris de infamia tua pervenisse.
querebantur cum luctu et gemitu aratores: tu id nesciebas?
fremebat tota provincia: nemo id tibi renuntiabat? Romae
querimoniae de tuis iniuriis conventusque habebantur: ignorabas
haec? ignorabas haec3 omnia? quid? cum palam
Syracusis te audiente maximo conventu L. Rubrius4 Q.
Apronium sponsione lacessivit, Nl APRONIVS DICTITARET
TE SIBI IN DECVMIS ESSE SOCIVM, haec te vox non perculit,
non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres
excitavit? tacuisti, sedasti etiam litis illorum, et sponsio
illa ne fieret laborasti.pro di immortales, hoc aut innocens
homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo
iudicia Romae fore putaret, non aliqua simulatione existimationi
se hominum venditasset?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.