[56]
O tempora, O mores! nihil nimium vetus proferam. sunt
vestrum aliquam multi qui L. Pisonem cognorint1, huius
L. Pisonis, qui praetor fuit, patrem. ei2 cum esset in Hispania
praetor, qua in provincia occisus est, nescio quo
pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat
fractus et comminutus est. cum vellet sibi anulum facere,
aurificem iussit vocari in forum ad sellam Cordubae et
palam3 appendit aurum; hominem in foro iubet sellam
ponere et facere anulum omnibus praesentibus. nimium
fortasse dicet4 aliquis hunc diligentem; hactenus reprehendet,
si qui volet, nihil amplius. verum fuit5 ei concedendum;
filius enim L. Pisonis erat, eius qui primus de
pecuniis repetundis legem tulit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.