[89]
iratus iste vehementer Sthenio
atque1 incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat
atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem
statim2 inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum
eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et criminando.
hi autem erant inimici3 Agathinus, homo nobilis,
et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam,
Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad
generum Agathini migrare maluit. Vna nox intercesserat
cum iste Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia inter
eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem
adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum
illud Himerae iam videbatur, quod eum multo magis
figura et liniamenta hospitae delectabant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.