[79]
transactum
putabant Herbitenses, cum iste, 'quid1? de hordeo,' inquit,
'et de2 Docimo, amiculo meo, quid cogitatis?' atque hoc
agebat in cubiculo, iudices, atque in lecto3 suo. negabant
illi quicquam sibi esse mandatum. 'non audio: numerate
HS. xll.4' quid facerent miseri, aut quid recusarent? praesertim
cum in lecto5 decumanae mulieris vestigia viderent
recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intellegebant.
ita civitas una sociorum atque amicorum duabus
deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit.
atque ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias
publice6 decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; quo
illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum
iniuriis civis suos non redemerunt. perditis enim iam7 et
direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut
aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.