[146]
non enim Charybdim tam infestam
neque1 Scyllam nautis quam istum in2 eodem freto
fuisse arbitror3; hoc etiam iste infestior, quod multo se
pluribus et immanioribus4 canibus succinxerat, Cyclops alter
multo importunior; hic enim totam insulam obsidebat, ille
Aetnam solam et eam Siciliae partem5 tenuisse dicitur.
at quae causa tum subiciebatur ab ipso, iudices, huius
tam nefariae crudelitatis? eadem quae nunc in defensione
commemorabitur. quicumque accesserant ad Siciliam
paulo pleniores, eos Sertorianos milites esse atque a Dianio
fugere dicebat. illi ad deprecandum periculum proferebant
alii purpuram Tyriam, tus alii atque odores vestemque
linteam, gemmas alii et margaritas, vina non nulli Graeca
venalisque Asiaticos, ut intellegeretur ex mercibus quibus
ex locis navigarent. non providerant eas ipsas sibi causas
esse periculi, quibus argumentis se ad salutem uti arbitrabantur6.
iste enim haec eos ex piratarum societate adeptos
esse dicebat; ipsos in lautumias abduci imperabat, navis
eorum atque onera diligenter adservanda curabat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.