[39]
Vt enim quisque contra
voluntatem eius dixerat, ita in eum iudicium de professione
iugerum postulabatur, cuius iudici metu magnus a multis
frumenti numerus ablatus magnaeque pecuniae coactae
sunt; non quo iugerum numerum vere profiteri esset
difficile aut amplius etiam profiteri, quid enim in eo periculi
esse posset1? sed causa erat iudici postulandi quod ex
edicto professus non esset. iudicium autem quod fuerit
isto praetore, si quae cohors et qui comitatus fuerit meministis,
scire debetis. quid igitur est quod ex hac iniquitate
novorum edictorum intellegi velim, iudices? iniuriamne
factam sociis? at videtis. auctoritatem superiorum repudiatam?
non audebit negare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 esse posset p rell.: possit esse O (§161 infra)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.