[10]
quae fuit causa cur tam diligenter
nos in provinciis ab emptionibus removerent?
haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem,
cum venditori suo arbitratu vendere non liceret.
in provinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac
potestate quod apud quemque esset emere vellet, idque ei
liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive
non esset, quanti vellet auferret.
dicet aliquis: 'noli isto modo agere cum Verre, noli
eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere; concede
ut impune emerit, modo ut1 bona ratione emerit, nihil
pro potestate, nihil ab invito, nihil per iniuriam.' sic
agam: si, quod venale habuit Heius2, id quanti aestimabat
tanti vendidit, desino quaerere cur3 emeris.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.