[76]
constituitur in foro
Laodiceae1 spectaculum acerbum et miserum et grave toti
Asiae provinciae, grandis natu parens adductus ad supplicium,
ex altera parte filius, ille quod pudicitiam liberorum,
hic quod vitam patris famamque sororis defenderat. flebat
uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de
patris filius. quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse?
quem fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et2
gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines
innocentis nobilis, socios populi Romani atque amicos,
propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque
improbissimam cupiditatem!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.