[75]
quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae
spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam,
quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, non
nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum?
qui in illa re quid facere oporteret1 non habebat, nisi forte,
id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine
Verre et sine Dolabella. quicquid esset sine his actum,
omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per
Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur.
condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus
et eius filius. adest, instat, urget Dolabella ut quam
primum securi feriantur, quo quam2 minime multi ex illis de
istius nefario scelere audire possent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.