[76]
cum iste nihilo remissius atque etiam multo
vehementius instaret cotidie, res agitur in senatu: vehementer
ab omnibus reclamatur. itaque illo tempore ac
primo istius adventu pernegatur. postea, quidquid erat
oneris in nautis remigibusque exigendis, in frumento imperando,
Segestanis praeter ceteros imponebat, aliquanto
amplius quam ferre possent. praeterea magistratus eorum
evocabat, optimum quemque et nobilissimum ad se arcessebat1,
circum omnia provinciae fora rapiebat, singillatim
uni cuique calamitati fore se denuntiabat, universis se
funditus eversurum esse2 illam civitatem minabatur. itaque
aliquando multis malis magnoque metu victi Segestani praetoris
imperio parendum esse decreverunt3. Magno cum
luctu et gemitu totius civitatis, multis cum lacrimis et
lamentationibus virorum mulierumque omnium simulacrum
Dianae tollendum locatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.