[85]
nuper M. Aurelio
Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi prohibitum
esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum,
qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius,
homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor
illius iniuriae fuisse arguebatur1: tu, si te legatum ita Lampsaci
tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulnerarentur,
lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere,
eius autem rei duces et auctores2 principes3 fuisse,
quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non commoveretur,
quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi
provideret, quis non in ea re causam tuam, periculum commune
agi arbitraretur? etenim nomen legati eius modi
esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam
inter hostium tela incolume versetur.