[111]
dicit etiam causam Heracleus1 Segestanus, homo domi suae
nobilissimo loco natus. audite, ut vestra humanitas postulat,
iudices; audietis enim de magnis incommodis iniuriisque
sociorum. hunc scitote fuisse Heracleum in ea causa, qui
propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et
iussu eius qui potestatem habuit in commeatu Syracusis
remanserit! is certe neque classem prodidit neque metu
perterritus fugit neque exercitum deseruit; etenim tum2 esset
hoc animadvertendum3 cum4 classis Syracusis proficiscebatur.
is tamen in eadem causa fuit, quasi esset in aliquo manifesto
scelere deprehensus, in quem ne falsi quidem causa
conferri criminis potuit5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 (et 28) Heracleus Rrq: eraclius S: Heraclius pδ edd.
2 tum pkδ: tunc RS. Coni. Zielinski neque exercitum deseruit. At enim nautas dimisit. Accusationem audimus an tui tuorumque sceleris improbam confessionem? etenim tum esset hoc animadv. etc.
3 animadvertendum RS: animadversum pδ
4 cum om. RS
5 potest s.l. S et in mg. D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.