[214]
at idem fecit Sacerdos. hominem innocentem et
summa prudentia praeditum nominas; sed tum idem fecisse
erit existimandus si eodem consilio fecerit. nam
genus aestimationis ipsum a me numquam est reprehensum,
sed eius aequitas aratorum commodo et voluntate perpenditur.
non potest reprehendi ulla1 aestimatio quae aratori
non modo incommoda non est sed etiam grata est. Sacerdos
ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit.
cum esset ante novum tritici modius denariis v
petiverunt2 ab eo civitates ut aestimaret. remissior aliquanto
eius fuit aestimatio quam annona3; nam aestimavit
denariis iii . vides eandem aestimationem propter temporis
dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te
criminis, in illo benefici, in te iniuriae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.