[18]
ecqui pudor est, ecquae religio, Verres,
ecqui metus? habitasti apud Heium Messanae, res illum
divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano1
facere vidisti; non movetur pecunia, denique quae ornamenti
causa fuerunt non requirit; tibi habe Canephoros,
deorum simulacra restitue. quae quia dixit, quia tempore
dato modeste apud vos socius amicusque populi Romani
questus est, quia religioni suae non modo in dis patriis
repetendis sed etiam in ipso testimonio ac iure iurando
proximus fuit, hominem missum ab isto scitote esse Messanam
de legatis unum,—illum ipsum qui navi istius aedificandae
publice praefuit,—qui a senatu peteret ut Heius
adficeretur ignominia.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.