[82]
illum viris fortissimis iudicarunt
patres conscripti remittere de summa non potuisse: te
mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt?
ille, de quo legem1 populus Romanus iusserat ut ipsius
voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere
veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus
legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam2 pro lege
esse voluisti? in illo reprehenditur, quod ex ea pecunia
remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de
capite vectigalium populi Romani remisisti?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.