[5]
itaque ad omnis
res sic illa1 provincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese
posset efferre, id non apud nos2 nasci, sed domi nostrae
conditum iam3 putaremus.
deberet non ad diem dedit? quando id quod opus esse
putaret non ultro pollicita est? quando id quod imperaretur
recusavit? itaque ille M. Cato sapiens cellam penariam
rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam
nominabat4. nos vero experti sumus Italico maximo
difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella,
sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse; nam
sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditando5,
maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.