[155]
atque etiam iudicium in praetura publicum
exercuit; non
enim praetereundum est ne id quidem. petita multa est is
apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in
iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset
contra legem Corneliam, re vera1 quod in tribunatu
dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. de
quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique
sint2, id quod3 mihi non est necesse; tantum dicam,
paucos homines, ut levissime appellem4, adrogantes hoc
adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus
evertisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.