[101]
haec autem istius vituperatio atque infamia confirmabatur
eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus
praepositi fuerant. qui ex illo numero reliqui Syracusas
classe amissa refugerant dicebant quot1 ex sua quisque nave2
missos sciret esse. res erat clara, neque solum argumentis
sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur.homo
certior fit agi nihil in foro et3 conventu toto4 die nisi hoc,
quaeri ex5 nauarchis quem ad modum classis sit amissa;
illos respondere et docere unum quemque, missione remigum,
fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga. quod
posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere coepit.
causam sibi dicendam esse statuerat iam antequam hoc
usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis.
videbat6 illis7 nauarchis testibus tantum hoc crimen sustinere
se nullo modo posse. consilium capit primo stultum,
verum tamen clemens.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.