[101]
cum haec ad istum
adferrentur, pertimuit1 aliquando et commotus est; vertit
stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit
suam; nihil enim sibi reliqui fecit quod defendi aliqua
ratione posset. nam si ita defenderet, 'recipi nomen
absentis licet; hoc fieri in provincia nulla lex vetat2,' mala
et improba defensione, verum aliqua tamen uti videretur;
postremo illo3 desperatissimo perfugio uti4 posset, se imprudentem
fecisse, existimasse id licere5. quamquam haec
perditissima defensio est, tamen aliquid dici videretur.
tollit ex tabulis id quod erat, et6 facit coram esse delatum7.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.