[54]
Pergae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: id quoque a te nudatum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri detractum atque ablatum esse dico.
quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eas1 vi cum exercitu imperioque invasisses,
tamen, opinor, quae signa atque2 ornamenta ex iis3 urbibus
sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana
amicorum, sed Romam in publicum deportasses.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.