[137]
itaque Syracusis cum civibus Romanis eram,
eorum tabulas exquirebam, iniurias cognoscebam. cum
diutius in negotio1 curaque fueram, ut requiescerem curamque
animi remitterem, ad Carpinati2 praeclaras tabulas3
revertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo
conventu honestissimis, illius4 Verrucios, de quibus ante5 dixi,
explicabam; a Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque
publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo
postulare.
cum haec agerem, repente ad me venit Heraclius, is qui
tum magistratum Syracusis habebat6, homo nobilis, qui
sacerdos Iovis fuisset7, qui honos est apud Syracusanos
amplissimus. agit mecum et cum fratre8 meo ut, si nobis
videretur, adiremus ad eorum senatum; frequentis9 esse in
curia10; se iussu senatus a nobis petere ut veniremus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.