[159]
nam quod scribit Metelli filium puerum esse, vehementer
errat; non enim ad omnis praetorum filios idem aditus sunt.
O Timarchide, Metelli est filius in provincia non puer, sed
adulescens pudens ac bonus1, dignus illo loco ac nomine;
vester iste2 puer praetextatus in provincia quem ad modum
fuisset non3 dicerem si pueri esse illam culpam ac non patris
existimarem. tune, cum te ac tuam vitam nosses, in Siciliam
tecum grandem praetextatum filium ducebas, ut,
etiamsi natura puerum a paternis vitiis atque a generis
similitudine abduceret, consuetudo tamen eum et disciplina
degenerare non sineret?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.