[103]
derisum esse credo hominem amentem a suis
consiliariis et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas,
etiam plus ex nimia praetoris diligentia suspicionis in eo
crimine futurum. iam iste erat hac stultitia multis in
rebus usus ut publice quoque quae vellet in litteris1 civitatum
tolli et2 referri iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi
nihil prodesse, posteaquam certis litteris testibus auctoritatibusque3
convincitur.Vbi hoc videt, illorum confessionem,
testificationem suam, tabellas sibi nullo adiumento futuras,
init consilium non improbi praetoris,—nam id quidem esset
ferendum,—sed importuni atque amentis tyranni: statuit,
si hoc crimen extenuari vellet,—nam omnino tolli posse non
arbitrabatur,—nauarchos omnis, testis sui sceleris, vita esse
privandos.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.