[136]
hic tu etiam dicere audebis, 'est in iudicibus ille familiaris
meus, est paternus amicus ille.' non ut quisque
maxime est quicum1 tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi
crimine maxime eius pudet? 'paternus amicus est.' ipse
pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere posset2?
cum tibi haec diceret3, 'tu in provincia populi Romani
praetor4, cum tibi maritimum bellum esset administrandum,
Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium
remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima
publice est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis
nomine coegisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum
esset ab quaestore et ab legato5 capta praedonum, archipiratam
ab oculis omnium removisti6, tu, qui cives Romani
esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire
potuisti, tu7 tuam domum piratas abducere, tu in iudicium
archipiratam domo producere ausus es8,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.