[83]
Sthenius1 est, hic2 qui nobis adsidet, Thermitanus,
antea multis propter summam virtutem summamque
nobilitatem, nunc propter suam calamitatem3 atque istius
insignem iniuriam omnibus notus. huius hospitio Verres
cum esset usus, et cum apud eum non solum4 Thermis
saepenumero fuisset, sed etiam habitasset, omnia domo
eius abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut
oculos possent commovere. etenim Sthenius ab adulescentia
paulo studiosius haec5 compararat: supellectilem
ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam, tabulas6
pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis
facultates ferebant, satis. quae cum esset in Asia
adulescens studiose, ut dixi, compararat, non tam suae
delectationis causa quam ad invitationes adventusque
nostrorum hominum, suorum7 amicorum atque hospitum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Stenius Stangl, Pseudoasconiana, p. 69
2 hic O, Arus. Mess.: is rell.
3 summam calam. J. J. Hartman
4 non solum edd.: solum O (in quo omittuntur, ut saepe, per incuriam verba sed etiam habitasset): non modo solum πkb: non modo vulg., prob. Stangl. Cf. §18 supra
5 hanc O
6 et tabulas O
7 suorum om. cO1 (§54 supra)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.