[120]
quod enim iste1 praeterea genus
pecuniae cogendae praeteriit? quod non ab omnibus aliis
praeteritum excogitavit? ecqua2 res apud civitates Siculas
expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut
procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque
hominum traduxeris?Dicta sunt priore actione
et privatim et publice testimonia; legati Centuripini,
Halaesini, Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum
praeterea civitatum, iam vero privatim plurimi. quorum
ex testimoniis cognoscere potuistis tota Sicilia per triennium
neminem ulla in civitate senatorem factum esse gratiis3,
neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi
istius imperio aut litteris; atque in his omnibus senatoribus
cooptandis non modo suffragia nulla fuisse, sed ne genera
quidem spectata esse ex quibus in eum ordinem cooptari
liceret, neque census neque aetates neque cetera Siculorum
iura valuisse;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.