[39]
tum iste continuo mittit homines
certos Melitam, scribit ad quosdam Melitensis ut ea
vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum
suum det litteras; nihil ei longius videbatur quam dum
illud videret argentum. Diodorus, homo frugi ac diligens,
qui sua servare vellet, ad propinquum suum scribit ut iis
qui a Verre venissent responderet illud argentum se paucis
illis diebus misisse Lilybaeum. ipse interea recedit; abesse
a domo paulisper maluit quam praesens illud optime factum
argentum amittere1. quod ubi iste audivit, usque eo commotus
est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac
furere videretur. quia non potuerat eripere argentum ipse
Diodoro2, erepta sibi vasa optime facta dicebat3; minitari
absenti Diodoro4, vociferari palam, lacrimas interdum non
tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut5,
cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine
eius incensa salutem viri proderet. Similis istius
cupiditas, hoc etiam acrior atque insanior, quod illa cupiebat
id quod viderat6, huius libidines non solum oculis sed
etiam auribus excitabantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 amitteret Lg. 42 (prob. Hirschfelder)
2 ipse Diodoro RSH: ipse a Diodoro rell., unde varie distinxerunt edd.: ipse Diodoro, a Diodoro erepta sibi Tiedka, Nohl
3 facta dicebat optime p1: facta optime dic. p2qr
4 Diodoro secl. Kays., Halm, Nohl non SD (v, §172): vix πHδ Serv. ad Aen. v. 173: om. R
5 fuisse ut Kays.: in S est rasura post fabulis
6 videbat H
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.