[51]
illa vero optima est1,
quod, cum Haluntium venisset praetor laboriosus et diligens,
ipse in oppidum noluit accedere, quod erat difficili ascensu
atque arduo, Archagathum Haluntinum, hominem non
solum domi, sed tota Sicilia in primis nobilem, vocari iussit.
ei negotium dedit ut, quidquid Halunti esset argenti caelati
aut si quid etiam Corinthiorum, id2 omne statim ad mare
ex oppido deportaretur. escendit3 in oppidum Archagathus.
homo nobilis, qui a suis amari et diligi vellet, ferebat graviter
illam sibi ab isto provinciam datam, nec quid faceret
habebat; pronuntiat quid sibi imperatum esset; iubet
omnis proferre quod haberent. metus erat summus; ipse
enim tyrannus non discedebat longius; Archagathum et
argentum in lectica cubans ad mare infra oppidum exspectabat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.