[86]
egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu;
sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis,
Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in
speciem1, sed inops et infirma propter dimissionem propugnatorum
atque remigum. tam diu in imperio suo
classem iste praetor diligens vidit quam diu convivium eius
flagitiosissimum praetervecta est; ipse autem, qui visus
multis diebus non esset, tum se tamen in conspectum
nautis paulisper dedit. stetit soleatus praetor populi Romani
cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus
in litore. iam hoc istum2 vestitu Siculi civesque Romani
permulti saepe viderant3.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.