[80]
quae fuit
igitur causa cur cuncta civitas Lampsacenorum de contione,
quem ad modum tute scribis, domum tuam1 concurreret2? tu
enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testimonio
causam tanti tumultus ostendis ullam. obsessum te
dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata, lictorem tuum
occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem
factam negas: causam huius tanti terroris occultas. nam
si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo
et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad
te potius quam te oppugnatum venirent. cum igitur quae
causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint,
ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum
illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat3?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.