[34]
selecti ex1 conventu aut
propositi ex negotiatoribus2 iudices nulli: haec copia, quam
dico, iudicum cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de
cohorte sua dare non solebat3, sed C. Verris. cuius modi
cohortem putatis hoc principe fuisse? sicubi4 videtis edictum,
Sl QVI5 PERPERAM IVDICARIT SENATVS, eum quoque
ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non
senserit iudicasse. ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum
nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia plurimarum
controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu
ac negotiatoribus nulli iudices. quantam potestatem habuerit
videtis, quas res gesserit cognoscite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.