[68]
postridie homines mane1 in contionem conveniunt; quaerunt quid optimum factu2 sit; pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur;
inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio3, non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in eam
civitatem animadvertendum putaret; quodsi hoc iure legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, ut pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam non liceret,
quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi
atque acerbitate versari.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.