[79]
nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te
derideri vides. quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita
ut Nico1, ille nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius
qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres?
verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi percussus
esset, pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mortuus
aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi
locum supponere. plura dixi quam volui de illo archipirata,
et tamen ea quae certissima sunt huius criminis
argumenta praetermisi. volo enim esse2 totum mihi3 crimen
hoc integrum: est certus locus, certa lex, certum tribunal
quo hoc reservetur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.