[40]
tantum Apronium1 isto
praetore potuisse? confiteatur necesse est. sed vos fortasse,
quod vos lex commonet, id in hoc loco quaeretis, num quas
ex hisce rebus pecunias ceperit. docebo cepisse maximas,
omnisque eas iniquitates de quibus antea dixi sui quaestus
causa constituisse vincam2, si prius illud propugnaculum quo
contra omnis meos impetus usurum se putat ex defensione
eius deiecero.
'Magno,' inquit, 'decumas vendidi.' quid ais3? an tu
decumas, homo audacissime atque amentissime, vendidisti?
tu partis eas quas te senatus populusque Romanus voluit,
an fructus integros atque adeo bona fortunasque aratorum
omnis vendidisti? si palam praeco iussu tuo praedicasset
non decumas frumenti sed dimidias venire partis, et ita
emptores accessissent ut ad dimidias partis emendas, si
pluris vendidisses tu dimidias quam ceteri decumas, cuinam
mirum videretur? quid? si4 praeco decumas pronuntiavit, re
vera,—hoc est lege, edicto, condicione,—plus etiam quam
dimidiae venierunt, tamen5 hoc tibi praeclarum putabis, te
pluris quod non licebat quam ceteros quod oportebat vendidisse?
pluris decumas vendidisti6 quam ceteri.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.