[88]
haec cum iste posceret1 agereturque ea res in senatu,
Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis
Siculorum in dicendo copiosus est, commemoravit: urbem
relinquere Thermitanis2 esse honestius quam pati tolli
ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia
clarissimi viri, indicia societatis populi Romani atque
amicitiae. commoti animi sunt omnium; repertus est
nemo quin3 mori diceret satius esse. itaque hoc adhuc
oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum
unde nihil eius modi rerum de publico per vim, nihil
occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset
auferre. verum4 hasce eius cupiditates exponam alio loco;
nunc ad Sthenium revertar.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.