[162]
per vim multitudinis factum esse videretur. cum hoc consilio
statuas Centuripini publice sustulissent, audit Metellus;
graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratus1
et decem primos; nisi restituissent statuas, vehementer
minatur2. illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius
causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum,
quae de statuis erant facta, non tolluntur3. hic ego
aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non
possum ignoscere si quid stulte facit. quid? ille hoc
putabat Verri criminosum fore, si statuae eius4 essent
deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet?
non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio.
ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? ex
hominum iudicio et voluntate.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.