[69]
ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum
Cornelium pictorem1 et eius modi2 recuperatores,
quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam
pridem improbi, repente Cornelii. videbant Agyrinenses,
quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum
perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque
malebant quam ad eius condiciones pactionesque
accedere. quaerebant quae in verba recuperatores daret.
respondebat, Sl PARERET3 ADVERSVS EDICTVM FECISSE; qua
in re4 in iudicio dicturum esse aiebat5. iniquissimis verbis,
improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam
quicquam cum isto sua voluntate decidere. summittebat
iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent.
pernegabant. 'quid ergo? in singulos HS quinquagenis
milibus damnari mavultis?' Malle dicebant. tum
iste clare omnibus audientibus, 'qui damnatus erit,' inquit,
'virgis ad necem caedetur.' hic illi flentes rogare atque
orare coeperunt ut sibi suas6 segetes fructusque omnis
arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine
ignominia molestiaque discederent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Artemidorum... pictorem VO (nisi quod Artemidolorum habet V, ut ċTċ lepodemum O): Artemidorum medicum Cornelium pictorem et Tlepolemum p rell.
2 eiusmodi O: huiusce modi V: huiusm. p (ii, §184)
3 si pareret cO (separẽt) al. (§55 supra; Div. §56): si paret V edd.
4 qua in re πk: in qua re V: qua re cO: quae (δ) se in iud. Lamb. in mg. 1584 (falso ex N)
5 aiebat VcO: dicebat rell. (§55 supra)
6 suas sibi O
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.