[117]
hic mihi etiam
dicere audebit magno se decumas vendidisse, cum ex eodem
agro dimidio ipse plus abstulerit quam populo Romano
miserit? CCXVI decumas agri Leontini1 vendidisti; si ex
lege, magno; si ut lex esset libido tua2, si ut quae dimidiae
essent decumae vocarentur, parvo vendidisti; multo enim
pluris fructus annui Siciliae venire potuerunt, si id te senatus
aut populus Romanus facere voluisset. etenim decumae
saepe3 tanti venierunt, cum lege Hieronica venirent, quanti
nunc lege Verria venierunt. cedo mihi C. Norbani decumas
venditas. C. NORBANI DECVMAE VENDITAE AGRI LEON-
TINI. atqui tum neque iudicium de modo iugerum dabatur,
neque4 erat Artemidorus Cornelius recuperator, neque ab
aratore magistratus Siculus tantum exigebat quantum decumanus5
ediderat, nec beneficium petebatur a decumano, ut
in iugera singula ternis medimnis decidere liceret, nec
nummorum accessionem cogebatur arator dare nec ternas
quinquagesimas frumenti addere: et tamen populo Romano
magnus frumenti numerus mittebatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.