[29]
atque ut intellegatis cuius modi ista iudicia in
octuplum,
cuius modi istius de cohorte recuperatores existimati sint,
sic attendite. ecquem putatis decumanum1, hac licentia
permissa ut tantum ab aratore quantum poposcisset auferret,
plus quam deberetur poposcisse? considerate cum
vestris animis vosmet ipsi ecquem putetis, praesertim cum
id non solum avaritia2 sed etiam imprudentia accidere potuerit.
multos necesse est. at ego omnis dico plus, ac
multo plus3, quam decumam4 abstulisse. cedo mihi unum
ex triennio praeturae tuae qui octupli damnatus sit.
damnatus? immo vero in quem iudicium ex edicto tuo
postulatum sit. nemo erat videlicet aratorum qui iniuriam
sibi factam queri posset, nemo decumanorum qui grano
amplius sibi quam5 deberetur deberi professus esset. immo
vero contra rapiebat et asportabat quantum a quoque
volebat Apronius, omnibus autem locis aratores spoliati ac
vexati querebantur; neque tamen ullum iudicium reperietur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.