[47]
nam cum
quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa
est ut eae1 terrae solent in quibus bellum acerbum diuturnumque
versatum est. quos ego campos antea collisque
nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos
nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare
ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et
Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis
ita relictus erat ex maxima parte ut2 non solum
iugorum3 sed etiam dominorum multitudinem quaereremus;
Aetnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod
caput est rei frumentariae, campus Leontinus,—cuius antea4
species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae caritatem
non vererere,—sic erat deformis atque horridus ut in
uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat
enim vehementer aratores iam superior annus, proximus
vero funditus everterat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.