[13]
atque haec sicubi facta sunt1 ita facta sunt ut
homines populares aut nobiles supplicio aut2 exsilio levarentur,
at non ab iis ipsis qui iudicassent, at non statim, at
non3 eorum facinorum damnati quae ad vitam et ad4 fortunas
omnium pertinerent. hoc vero novum et eius modi est ut
magis propter reum quam propter rem ipsam credibile
videatur, ut homines servos, ut ipse qui iudicarat, ut statim
e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnatos
servos5 quod ad omnium liberorum caput et sanguinem
pertineret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.