[102]
hic videte in quot se laqueos1 induerit, quorum ex nullo
se, iudices, umquam2 expediet3. primum ipse in Sicilia saepe
et4 palam de loco superiore dixerat et in sermone multis
demonstrarat licere nomen recipere absentis; se exemplo5
fecisse quod6 fecisset. haec eum dictitasse priore actione
et Sex. Pompeius Chlorus dixit, de cuius virtute antea
commemoravi, et Cn. Pompeius Theodorus, homo et
Cn. Pompei, clarissimi viri, iudicio plurimis maximisque
in rebus probatissimus et omnium existimatione ornatissimus7,
et Posides Macro Soluntinus, homo summa nobilitate
existimatione virtute ornatissimus, et hac actione quam
voletis multi dicent, et qui ex isto ipso8 audierunt viri
primarii nostri ordinis, et alii qui interfuerunt cum absentis
nomen reciperetur. deinde Romae, cum haec acta res9
esset in senatu, omnes istius amici, in his etiam pater eius
hoc defendebat, licere fieri; saepe esse factum; iste10 quod
fecisset aliorum exemplo institutoque fecisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 se laqueos VO: laq. se p rell.
2 se, iudices, umquam scripsi: se videri (s.l. umquam p2) p, et ita qk al. (Act. Pr. §38)
3 expediret p al.
4 et (ante palam) Vp: om. O
5 exemplo multorum V
6 quod VO: id quod p (id fecisse quod q)
7 ornatissimus VO: om. pb al.
8 ipso om. V
9 cum haec ac... (sic desinens) V: cum res esset acta pb vulg.: cum acta res (om. esset) O
10 iste cO1: istum p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.