[126]
his te litteris, homo1 audacissime atque amentissime,
iugulatum esse non sentis? non vides, cum is qui tibi
successit aratores reliquos appellet, hoc2 eum diserte scribere,
reliquos hos esse non ex bello neque ex aliqua eius modi3
calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudelitate?
recita cetera4. TAMEN PRO EO VT TEMPORIS DIFFI-
CVLTAS ARATORVMQVE PENVRIA TVLIT. 'Aratorum,' inquit,
'penuria.' si ego accusator totiens de re eadem5 dicerem,
vererer ne animos vestros offenderem, iudices. clamat
Metellus, NISI LITTERAS MISISSEM: non est satis. NISI
PRAESENS CONFIRMASSEM: ne id quidem satis est. RELI-
QVOS, inquit, ARATORES. reliquos? prope lugubri verbo
calamitatem provinciae Siciliae significat: addit, ARATORVM
PENVRIA.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.