[2]
Magnum videor dicere:
attendite etiam quem ad modum dicam. non enim verbi
neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico
nihil istum eius modi rerum in tota provincia reliquisse,
Latine me scitote, non accusatorie loqui. etiam planius:
nihil in aedibus cuiusquam, ne in hospitis1 quidem, nihil in
locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum,
nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad
oculos animumque acciderit, neque privati neque publici
neque profani neque sacri tota in Sicilia reliquisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 hospitis Jeep: oppidis codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.