[33]
haec omnia
isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et
civibus Romanis erepta sunt. primum suae leges: quod
civis1 cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum
erat,—praeconem, haruspicem, medicum suum,—dabat, aut
si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suum2
iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat. edictum
enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat
in suam potestatem, SI QUI3 PERPERAM IVDICASSET, SE
COGNITVRVM; CVM COGNOSSET4, ANIMADVERSVRVM. Idque
cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de
suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum
aditurum, voluntatem spectaret5 eius quem statim de
capite suo putaret6 iudicaturum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.